monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 19, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem et in aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic sive illa communis sive nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae sit potius quam beatitudinis gaudium. Ipsa quoque nostra iustitia, quamvis vera sit propter verum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac vita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione virtutum.
2 Testis est oratio totius civitatis Dei, quae peregrinatur in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris."
Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur.
3 Quia enim Deo quidem subdita, in hac tamen condicione mortali et corpore corruptibili, quod adgravat animam, non perfecte vitiis imperat ratio, ideo necessaria est iustis talis oratio. Nam profecto quamquam imperetur, nequaquam sine conflictu vitiis imperatur; et utique subrepit aliquid in hoc loco infirmitatis etiam bene confligenti sive hostibus talibus victis subditisque dominanti, unde si non facili operatione, certe labili locutione aut volatili cogitatione peccetur.
4 Et ideo, quamdiu vitiis imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa, quae victa sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio. In his ergo temptationibus, de quibus omnibus in divinis eloquiis breviter dictum est: "Numquid non temptatio est vita humana super terram?" quis ita vivere se praesumat, ut dicere Deo: "Dimitte nobis debita nostra" necesse non habeat nisi homo elatus?
5 nec vero magnus, sed inflatus ac tumidus, cui per iustitiam resistit, qui gratiam largitur humilibus. Propter quod scriptum est: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam."
Hic itaque in unoquoque iustitia est, ut oboedienti Deus homini, animus corpori, ratio autem vitiis etiam repugnantibus imperet, vel subigendo vel resistendo, atque ut ab ipso Deo petatur et meritorum gratia et venia delictorum ac de acceptis bonis gratiarum actio persolvatur.
6 In illa vero pace finali, quo referenda et cuius adipiscendae causa habenda est ista iustitia, quoniam sanata inmortalitate atque incorruptione natura vitia non habebit nec unicuique nostrum vel ab alio vel a se ipso quippiam repugnabit, non opus erit ut ratio vitiis, quae nulla erunt, imperet; sed imperabit Deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit oboediendi suavitas et facilitas, quanta vivendi regnandique felicitas.
7 Et hoc illic in omnibus atque in singulis aeternum erit aeternumque esse certum erit, et ideo pax beatitudinis huius vel beatitudo pacis huius summum bonum erit.